Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Lucam (Luke) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Luk 7:1cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum
Luk 7:2centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
Luk 7:3et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
Luk 7:4at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
Luk 7:5diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis
Luk 7:6Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
Luk 7:7propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
Luk 7:8nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
Luk 7:9quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
Luk 7:10et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
Luk 7:11et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
Luk 7:12cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
Luk 7:13quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
Luk 7:14et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
Luk 7:15et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
Luk 7:16accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
Luk 7:17et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
Luk 7:18et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
Luk 7:19et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
Luk 7:20cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
Luk 7:21in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
Luk 7:22et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
Luk 7:23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
Luk 7:24et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
Luk 7:25sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
Luk 7:26sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
Luk 7:27hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
Luk 7:28dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
Luk 7:29et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
Luk 7:30Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
Luk 7:31cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
Luk 7:32similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
Luk 7:33venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
Luk 7:34venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
Luk 7:35et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
Luk 7:36rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
Luk 7:37et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
Luk 7:38et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
Luk 7:39videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
Luk 7:40et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
Luk 7:41duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
Luk 7:42non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
Luk 7:43respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
Luk 7:44et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
Luk 7:45osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
Luk 7:46oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
Luk 7:47propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
Luk 7:48dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
Luk 7:49et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
Luk 7:50dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Luke Chapter 7 — Additional Translations: