Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Lucam (Luke) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Luk 3:1anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha
Luk 3:2sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
Luk 3:3et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
Luk 3:4sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
Luk 3:5omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
Luk 3:6et videbit omnis caro salutare Dei
Luk 3:7dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
Luk 3:8facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
Luk 3:9iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
Luk 3:10et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
Luk 3:11respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
Luk 3:12venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
Luk 3:13at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
Luk 3:14interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
Luk 3:15existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
Luk 3:16respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
Luk 3:17cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
Luk 3:18multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
Luk 3:19Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes
Luk 3:20adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
Luk 3:21factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
Luk 3:22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
Luk 3:23et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
Luk 3:24qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
Luk 3:25qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
Luk 3:26qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda
Luk 3:27qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
Luk 3:28qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
Luk 3:29qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
Luk 3:30qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim
Luk 3:31qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
Luk 3:32qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
Luk 3:33qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae
Luk 3:34qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
Luk 3:35qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
Luk 3:36qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
Luk 3:37qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
Luk 3:38qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Luke Chapter 3 — Additional Translations: