Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Lucam (Luke) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Luk 24:1una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
Luk 24:2et invenerunt lapidem revolutum a monumento
Luk 24:3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
Luk 24:4et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
Luk 24:5cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
Luk 24:6non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
Luk 24:7dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
Luk 24:8et recordatae sunt verborum eius
Luk 24:9et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
Luk 24:10erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
Luk 24:11et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
Luk 24:12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
Luk 24:13et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
Luk 24:14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
Luk 24:15et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
Luk 24:16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
Luk 24:17et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
Luk 24:18et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
Luk 24:19quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
Luk 24:20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
Luk 24:21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
Luk 24:22sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
Luk 24:23et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
Luk 24:24et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
Luk 24:25et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
Luk 24:26nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
Luk 24:27et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
Luk 24:28et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
Luk 24:29et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
Luk 24:30et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
Luk 24:31et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
Luk 24:32et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
Luk 24:33et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
Luk 24:34dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
Luk 24:35et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
Luk 24:36dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
Luk 24:37conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
Luk 24:38et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
Luk 24:39videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
Luk 24:40et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
Luk 24:41adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
Luk 24:42at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
Luk 24:43et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
Luk 24:44et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
Luk 24:45tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
Luk 24:46et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
Luk 24:47et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
Luk 24:48vos autem estis testes horum
Luk 24:49et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
Luk 24:50eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
Luk 24:51et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
Luk 24:52et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
Luk 24:53et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Luke Chapter 24 — Additional Translations: