Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Lucam (Luke) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Luk 21:1respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
Luk 21:2vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
Luk 21:3et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
Luk 21:4nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
Luk 21:5et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
Luk 21:6haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
Luk 21:7interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
Luk 21:8qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
Luk 21:9cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
Luk 21:10tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
Luk 21:11terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
Luk 21:12sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
Luk 21:13continget autem vobis in testimonium
Luk 21:14ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
Luk 21:15ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
Luk 21:16trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
Luk 21:17et eritis odio omnibus propter nomen meum
Luk 21:18et capillus de capite vestro non peribit
Luk 21:19in patientia vestra possidebitis animas vestras
Luk 21:20cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
Luk 21:21tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
Luk 21:22quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
Luk 21:23vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
Luk 21:24et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
Luk 21:25et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
Luk 21:26arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
Luk 21:27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
Luk 21:28his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
Luk 21:29et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
Luk 21:30cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
Luk 21:31ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
Luk 21:32amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
Luk 21:33caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
Luk 21:34adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
Luk 21:35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
Luk 21:36vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
Luk 21:37erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
Luk 21:38et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.