Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Lucam (Luke) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Luk 2:1factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
Luk 2:2haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
Luk 2:3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
Luk 2:4ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
Luk 2:5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
Luk 2:6factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
Luk 2:7et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
Luk 2:8et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
Luk 2:9et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
Luk 2:10et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
Luk 2:11quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
Luk 2:12et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
Luk 2:13et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
Luk 2:14gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
Luk 2:15et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
Luk 2:16et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
Luk 2:17videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
Luk 2:18et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
Luk 2:19Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
Luk 2:20et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
Luk 2:21et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
Luk 2:22et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
Luk 2:23sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
Luk 2:24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
Luk 2:25et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
Luk 2:26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
Luk 2:27et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
Luk 2:28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
Luk 2:29nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
Luk 2:30quia viderunt oculi mei salutare tuum
Luk 2:31quod parasti ante faciem omnium populorum
Luk 2:32lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
Luk 2:33et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
Luk 2:34et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
Luk 2:35et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
Luk 2:36et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
Luk 2:37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
Luk 2:38et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
Luk 2:39et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
Luk 2:40puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
Luk 2:41et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
Luk 2:42et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
Luk 2:43consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
Luk 2:44existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
Luk 2:45et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
Luk 2:46et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
Luk 2:47stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
Luk 2:48et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
Luk 2:49et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
Luk 2:50et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
Luk 2:51et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
Luk 2:52et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Luke Chapter 2 — Additional Translations: