Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Lucam (Luke) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

Luk 17:1et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
Luk 17:2utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
Luk 17:3adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
Luk 17:4et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
Luk 17:5et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
Luk 17:6dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
Luk 17:7quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
Luk 17:8et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
Luk 17:9numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
Luk 17:10sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
Luk 17:11et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
Luk 17:12et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
Luk 17:13et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
Luk 17:14quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
Luk 17:15unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
Luk 17:16et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
Luk 17:17respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
Luk 17:18non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
Luk 17:19et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
Luk 17:20interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
Luk 17:21neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
Luk 17:22et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
Luk 17:23et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
Luk 17:24nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
Luk 17:25primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
Luk 17:26et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
Luk 17:27edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
Luk 17:28similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
Luk 17:29qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
Luk 17:30secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
Luk 17:31in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
Luk 17:32memores estote uxoris Loth
Luk 17:33quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
Luk 17:34dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
Luk 17:35duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
Luk 17:36respondentes dicunt illi ubi Domine
Luk 17:37qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Luke Chapter 17 — Additional Translations: