Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Leviticus (Leviticus) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Lev 3:1quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino
Lev 3:2ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
Lev 3:3et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
Lev 3:4duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis
Lev 3:5adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
Lev 3:6si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
Lev 3:7si agnum obtulerit coram Domino
Lev 3:8ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
Lev 3:9et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam
Lev 3:10cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis
Lev 3:11et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
Lev 3:12si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
Lev 3:13ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
Lev 3:14tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
Lev 3:15duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
Lev 3:16adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
Lev 3:17iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Leviticus Chapter 3 — Additional Translations: