Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Leviticus (Leviticus) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Lev 24:1et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Lev 24:2praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
Lev 24:3extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
Lev 24:4super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
Lev 24:5accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
Lev 24:6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
Lev 24:7et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
Lev 24:8per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
Lev 24:9eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
Lev 24:10ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
Lev 24:11cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
Lev 24:12miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
Lev 24:13qui locutus est ad Mosen
Lev 24:14dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
Lev 24:15et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
Lev 24:16et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
Lev 24:17qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
Lev 24:18qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
Lev 24:19qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
Lev 24:20fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
Lev 24:21qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
Lev 24:22aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
Lev 24:23locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Leviticus Chapter 24 — Additional Translations: