Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Leviticus (Leviticus) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Lev 21:1dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
Lev 21:2nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque
Lev 21:3et sorore virgine quae non est nupta viro
Lev 21:4sed nec in principe populi sui contaminabitur
Lev 21:5non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras
Lev 21:6sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
Lev 21:7scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo
Lev 21:8et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
Lev 21:9sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
Lev 21:10pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
Lev 21:11et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur
Lev 21:12nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
Lev 21:13virginem ducet uxorem
Lev 21:14viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo
Lev 21:15ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum
Lev 21:16locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Lev 21:17loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo
Lev 21:18nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso
Lev 21:19si fracto pede si manu
Lev 21:20si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
Lev 21:21omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
Lev 21:22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
Lev 21:23ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos
Lev 21:24locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Leviticus Chapter 21 — Additional Translations: