Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Leviticus (Leviticus) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Lev 2:1anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
Lev 2:2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
Lev 2:3quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
Lev 2:4cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
Lev 2:5si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
Lev 2:6divides eam minutatim et fundes supra oleum
Lev 2:7sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
Lev 2:8quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
Lev 2:9qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
Lev 2:10quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
Lev 2:11omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
Lev 2:12primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
Lev 2:13quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
Lev 2:14sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
Lev 2:15fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
Lev 2:16de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Leviticus Chapter 2 — Additional Translations: