Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Leviticus (Leviticus) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Lev 11:1locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Lev 11:2dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae
Lev 11:3omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis
Lev 11:4quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis
Lev 11:5chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est
Lev 11:6lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
Lev 11:7et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
Lev 11:8horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis
Lev 11:9haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
Lev 11:10quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
Lev 11:11et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis
Lev 11:12cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
Lev 11:13haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum
Lev 11:14milvum ac vulturem iuxta genus suum
Lev 11:15et omne corvini generis in similitudinem suam
Lev 11:16strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum
Lev 11:17bubonem et mergulum et ibin
Lev 11:18cycnum et onocrotalum et porphirionem
Lev 11:19erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem
Lev 11:20omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis
Lev 11:21quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram
Lev 11:22comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
Lev 11:23quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis
Lev 11:24et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum
Lev 11:25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
Lev 11:26omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
Lev 11:27quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum
Lev 11:28et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis
Lev 11:29hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
Lev 11:30migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
Lev 11:31omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum
Lev 11:32et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
Lev 11:33vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est
Lev 11:34omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit
Lev 11:35et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
Lev 11:36fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur
Lev 11:37si ceciderint super sementem non polluent eam
Lev 11:38sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur
Lev 11:39si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
Lev 11:40et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
Lev 11:41omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum
Lev 11:42quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
Lev 11:43nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis
Lev 11:44ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram
Lev 11:45ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
Lev 11:46ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
Lev 11:47ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Leviticus Chapter 11 — Additional Translations: