Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Josue (Joshua) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Jos 4:1quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue
Jos 4:2elige duodecim viros singulos per singulas tribus
Jos 4:3et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria
Jos 4:4vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel singulos de tribubus singulis
Jos 4:5et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum Israhel
Jos 4:6ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides
Jos 4:7respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum
Jos 4:8fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos
Jos 4:9alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diem
Jos 4:10sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit
Jos 4:11cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum
Jos 4:12filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses
Jos 4:13et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho
Jos 4:14in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret
Jos 4:15dixitque ad eum
Jos 4:16praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de Iordane
Jos 4:17qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane
Jos 4:18cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant
Jos 4:19populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho
Jos 4:20duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis
Jos 4:21et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides
Jos 4:22docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum
Jos 4:23siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis [Vulgate 4:24] sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus
Jos 4:24[Vulgate 4:25] ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Joshua Chapter 4 — Additional Translations: