Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Josue (Joshua) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Jos 16:1cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel
Jos 16:2et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth
Jos 16:3et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno
Jos 16:4possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim
Jos 16:5et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem
Jos 16:6egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe
Jos 16:7descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem
Jos 16:8de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas
Jos 16:9urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum
Jos 16:10et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.