Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Josue (Joshua) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Jos 15:1igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
Jos 15:2initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
Jos 15:3egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
Jos 15:4atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
Jos 15:5ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
Jos 15:6ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
Jos 15:7et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
Jos 15:8ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
Jos 15:9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
Jos 15:10et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
Jos 15:11et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
Jos 15:12hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
Jos 15:13Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
Jos 15:14delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
Jos 15:15atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
Jos 15:16dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
Jos 15:17cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
Jos 15:18quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
Jos 15:19at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
Jos 15:20haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
Jos 15:21erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
Jos 15:22et Cina et Dimona Adeda
Jos 15:23et Cedes et Asor Iethnan
Jos 15:24Zif et Thelem Baloth
Jos 15:25et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
Jos 15:26Aman Same et Molada
Jos 15:27et Asergadda et Asemon Bethfeleth
Jos 15:28et Asersual et Bersabee et Baziothia
Jos 15:29Bala et Hiim Esem
Jos 15:30et Heltholad Exiil et Harma
Jos 15:31Siceleg et Medemena et Sensenna
Jos 15:32Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
Jos 15:33in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
Jos 15:34et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
Jos 15:35et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
Jos 15:36et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
Jos 15:37Sanan et Adesa et Magdalgad
Jos 15:38Delean et Mesfa et Iecthel
Jos 15:39Lachis et Bascath et Aglon
Jos 15:40Thebbon et Lehemas et Chethlis
Jos 15:41et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
Jos 15:42Labana et Aether et Asan
Jos 15:43Ieptha et Esna et Nesib
Jos 15:44Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
Jos 15:45Accaron cum vicis et villulis suis
Jos 15:46ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
Jos 15:47Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
Jos 15:48et in monte Samir et Iether et Soccho
Jos 15:49et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
Jos 15:50Anab et Isthemo et Anim
Jos 15:51Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
Jos 15:52Arab et Roma et Esaan
Jos 15:53Ianum et Bethafua et Afeca
Jos 15:54Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
Jos 15:55Maon et Chermel et Zif et Iotae
Jos 15:56Iezrehel et Iucadam et Zanoe
Jos 15:57Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
Jos 15:58Alul et Bethsur et Gedor
Jos 15:59Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
Jos 15:60Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
Jos 15:61in deserto Betharaba Meddin et Schacha
Jos 15:62Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
Jos 15:63Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Joshua Chapter 15 — Additional Translations: