Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Jonæ (Jonah) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Jon 4:1et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est
Jon 4:2et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia
Jon 4:3et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita
Jon 4:4et dixit Dominus putasne bene irasceris tu
Jon 4:5et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati
Jon 4:6et praeparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Ionae ut esset umbra super caput eius et protegeret eum laboraverat enim et laetatus est Iona super hedera laetitia magna
Jon 4:7et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit
Jon 4:8et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere
Jon 4:9et dixit Dominus ad Ionam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem
Jon 4:10et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata est et una nocte periit
Jon 4:11et ego non parcam Nineve civitati magnae in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Jonah Chapter 4 — Additional Translations: