Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Joel (Joel) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Joe 2:1canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est
Joe 2:2dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis
Joe 2:3ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum
Joe 2:4quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current
Joe 2:5sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad proelium
Joe 2:6a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam
Joe 2:7sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis
Joe 2:8unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur
Joe 2:9urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi fur
Joe 2:10a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
Joe 2:11et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum
Joe 2:12nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctu
Joe 2:13et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia
Joe 2:14quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro
Joe 2:15canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum
Joe 2:16congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo
Joe 2:17inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum
Joe 2:18zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo
Joe 2:19et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus
Joe 2:20et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit
Joe 2:21noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit Dominus ut faceret
Joe 2:22nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam
Joe 2:23et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio
Joe 2:24et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia vino et oleo
Joe 2:25et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos
Joe 2:26et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum
Joe 2:27et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternum
Joe 2:28et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt
Joe 2:29sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum
Joe 2:30et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi
Joe 2:31sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
Joe 2:32et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Joel Chapter 2 — Additional Translations: