Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Job 9:1et respondens Iob ait
Job 9:2vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
Job 9:3si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
Job 9:4sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
Job 9:5qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
Job 9:6qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
Job 9:7qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
Job 9:8qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
Job 9:9qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
Job 9:10qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
Job 9:11si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
Job 9:12si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
Job 9:13Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
Job 9:14quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
Job 9:15qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
Job 9:16et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
Job 9:17in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
Job 9:18non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
Job 9:19si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
Job 9:20si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
Job 9:21etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
Job 9:22unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
Job 9:23si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
Job 9:24terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
Job 9:25dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
Job 9:26pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
Job 9:27cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
Job 9:28verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
Job 9:29si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
Job 9:30si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
Job 9:31tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
Job 9:32neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
Job 9:33non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
Job 9:34auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
Job 9:35loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.