Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Job 8:1respondens autem Baldad Suites dixit
Job 8:2usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
Job 8:3numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
Job 8:4etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
Job 8:5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
Job 8:6si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
Job 8:7in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
Job 8:8interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
Job 8:9hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
Job 8:10et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
Job 8:11numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
Job 8:12cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
Job 8:13sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
Job 8:14non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
Job 8:15innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
Job 8:16humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
Job 8:17super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
Job 8:18si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
Job 8:19haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
Job 8:20Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
Job 8:21donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
Job 8:22qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.