Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 7:1militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
Job 7:2sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
Job 7:3sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
Job 7:4si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
Job 7:5induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
Job 7:6dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
Job 7:7memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
Job 7:8nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
Job 7:9sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
Job 7:10nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
Job 7:11quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
Job 7:12numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
Job 7:13si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
Job 7:14terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
Job 7:15quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
Job 7:16desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
Job 7:17quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
Job 7:18visitas eum diluculo et subito probas illum
Job 7:19usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
Job 7:20peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
Job 7:21cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 7 — Additional Translations: