Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 6:1respondens autem Iob dixit
Job 6:2utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
Job 6:3quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
Job 6:4quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
Job 6:5numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
Job 6:6aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
Job 6:7quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
Job 6:8quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
Job 6:9et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
Job 6:10et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
Job 6:11quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
Job 6:12nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
Job 6:13ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
Job 6:14qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
Job 6:15fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
Job 6:16qui timent pruinam inruet super eos nix
Job 6:17tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
Job 6:18involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
Job 6:19considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
Job 6:20confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
Job 6:21nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
Job 6:22numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
Job 6:23vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
Job 6:24docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
Job 6:25quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
Job 6:26ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
Job 6:27super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
Job 6:28verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
Job 6:29respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
Job 6:30et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 6 — Additional Translations: