Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 5:1voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
Job 5:2vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
Job 5:3ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
Job 5:4longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
Job 5:5cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
Job 5:6nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
Job 5:7homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
Job 5:8quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
Job 5:9qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
Job 5:10qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
Job 5:11qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
Job 5:12qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
Job 5:13qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
Job 5:14per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
Job 5:15porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
Job 5:16et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
Job 5:17beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
Job 5:18quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
Job 5:19in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
Job 5:20in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
Job 5:21a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
Job 5:22in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
Job 5:23sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
Job 5:24et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
Job 5:25scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
Job 5:26ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
Job 5:27ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 5 — Additional Translations: