Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 42 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 42:1respondens autem Iob Domino dixit
Job 42:2scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
Job 42:3quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam
Job 42:4audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
Job 42:5auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
Job 42:6idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere
Job 42:7postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob
Job 42:8sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob
Job 42:9abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob
Job 42:10Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia
Job 42:11venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam
Job 42:12Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae
Job 42:13et fuerunt ei septem filii et filiae tres
Job 42:14et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii
Job 42:15non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum
Job 42:16[Vulgate 42:16a] vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem
Job 42:17[Vulgate 42:16b] et mortuus est senex et plenus dierum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 42 — Additional Translations: