Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 41 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 41:1[Vulgate 40:20] an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
Job 41:2[Vulgate 40:21] numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
Job 41:3[Vulgate 40:22] numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
Job 41:4[Vulgate 40:23] numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
Job 41:5[Vulgate 40:24] numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
Job 41:6[Vulgate 40:25] concident eum amici divident illum negotiatores
Job 41:7[Vulgate 40:26] numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
Job 41:8[Vulgate 40:27] pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
Job 41:9[Vulgate 40:28] ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
Job 41:10[Vulgate 41:1] non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
Job 41:11[Vulgate 41:2] quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
Job 41:12[Vulgate 41:3] non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
Job 41:13[Vulgate 41:4] quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
Job 41:14[Vulgate 41:5] portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
Job 41:15[Vulgate 41:6] corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
Job 41:16[Vulgate 41:7] una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
Job 41:17[Vulgate 41:8] una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
Job 41:18[Vulgate 41:9] sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
Job 41:19[Vulgate 41:10] de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
Job 41:20[Vulgate 41:11] de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
Job 41:21[Vulgate 41:12] halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
Job 41:22[Vulgate 41:13] in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
Job 41:23[Vulgate 41:14] membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
Job 41:24[Vulgate 41:15] cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
Job 41:25[Vulgate 41:16] cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
Job 41:26[Vulgate 41:17] cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
Job 41:27[Vulgate 41:18] reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
Job 41:28[Vulgate 41:19] non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
Job 41:29[Vulgate 41:20] quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
Job 41:30[Vulgate 41:21] sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
Job 41:31[Vulgate 41:22] fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
Job 41:32[Vulgate 41:23] post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
Job 41:33[Vulgate 41:24] non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
Job 41:34[Vulgate 41:25] omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 41 — Additional Translations: