Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 40 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 40:1[Vulgate 39:31] et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
Job 40:2[Vulgate 39:32] numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
Job 40:3[Vulgate 39:33] respondens autem Iob Domino dixit
Job 40:4[Vulgate 39:34] qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
Job 40:5[Vulgate 39:35] unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
Job 40:6[Vulgate 40:1] respondens autem Dominus Iob de turbine ait
Job 40:7[Vulgate 40:2] accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
Job 40:8[Vulgate 40:3] numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
Job 40:9[Vulgate 40:4] et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
Job 40:10[Vulgate 40:5] circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
Job 40:11[Vulgate 40:6] disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
Job 40:12[Vulgate 40:7] respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
Job 40:13[Vulgate 40:8] absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
Job 40:14[Vulgate 40:9] et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
Job 40:15[Vulgate 40:10] ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
Job 40:16[Vulgate 40:11] fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
Job 40:17[Vulgate 40:12] constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
Job 40:18[Vulgate 40:13] ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
Job 40:19[Vulgate 40:14] ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
Job 40:20[Vulgate 40:15] huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
Job 40:21[Vulgate 40:16] sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
Job 40:22[Vulgate 40:17] protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
Job 40:23[Vulgate 40:18] ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
Job 40:24[Vulgate 40:19] in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 40 — Additional Translations: