Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Job 4:1respondens autem Eliphaz Themanites dixit
Job 4:2si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
Job 4:3ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
Job 4:4vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
Job 4:5nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
Job 4:6timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
Job 4:7recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
Job 4:8quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
Job 4:9flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
Job 4:10rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
Job 4:11tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
Job 4:12porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
Job 4:13in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
Job 4:14pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
Job 4:15et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
Job 4:16stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
Job 4:17numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
Job 4:18ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
Job 4:19quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
Job 4:20de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
Job 4:21qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.