Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 38 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Job 38:1respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
Job 38:2quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
Job 38:3accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
Job 38:4ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
Job 38:5quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
Job 38:6super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
Job 38:7cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
Job 38:8quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
Job 38:9cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
Job 38:10circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
Job 38:11et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
Job 38:12numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
Job 38:13et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
Job 38:14restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
Job 38:15auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
Job 38:16numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
Job 38:17numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
Job 38:18numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
Job 38:19in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
Job 38:20ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
Job 38:21sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
Job 38:22numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
Job 38:23quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
Job 38:24per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
Job 38:25quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
Job 38:26ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
Job 38:27ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
Job 38:28quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
Job 38:29de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
Job 38:30in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
Job 38:31numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
Job 38:32numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
Job 38:33numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
Job 38:34numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
Job 38:35numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
Job 38:36quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
Job 38:37quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
Job 38:38quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
Job 38:39numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
Job 38:40quando cubant in antris et in specubus insidiantur
Job 38:41quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 38 β€” Additional Translations: