Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 36 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 36:1addens quoque Heliu haec locutus est
Job 36:2sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
Job 36:3repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
Job 36:4vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
Job 36:5Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
Job 36:6sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
Job 36:7non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
Job 36:8et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
Job 36:9indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
Job 36:10revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
Job 36:11si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
Job 36:12si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
Job 36:13simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
Job 36:14morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
Job 36:15eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
Job 36:16igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
Job 36:17causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
Job 36:18non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
Job 36:19depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
Job 36:20ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
Job 36:21cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
Job 36:22ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
Job 36:23quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
Job 36:24memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
Job 36:25omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
Job 36:26ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
Job 36:27qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
Job 36:28qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
Job 36:29si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
Job 36:30et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
Job 36:31per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
Job 36:32in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
Job 36:33adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 36 — Additional Translations: