Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 35 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 35:1igitur Heliu haec rursum locutus est
Job 35:2numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
Job 35:3dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
Job 35:4itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
Job 35:5suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
Job 35:6si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
Job 35:7porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
Job 35:8homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
Job 35:9propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
Job 35:10et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
Job 35:11qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
Job 35:12ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
Job 35:13non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
Job 35:14etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
Job 35:15nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
Job 35:16ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 35 — Additional Translations: