Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 33:1audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
Job 33:2ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
Job 33:3simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
Job 33:4spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
Job 33:5si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
Job 33:6ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
Job 33:7verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
Job 33:8dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
Job 33:9mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
Job 33:10quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
Job 33:11posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
Job 33:12hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
Job 33:13adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
Job 33:14semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
Job 33:15per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
Job 33:16tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
Job 33:17ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
Job 33:18eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
Job 33:19increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
Job 33:20abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
Job 33:21tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
Job 33:22adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
Job 33:23si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
Job 33:24miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
Job 33:25consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
Job 33:26deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
Job 33:27respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
Job 33:28liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
Job 33:29ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
Job 33:30ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
Job 33:31adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
Job 33:32si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
Job 33:33quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 33 — Additional Translations: