Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 32 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 32:1omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
Job 32:2et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
Job 32:3porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
Job 32:4igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
Job 32:5cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
Job 32:6respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
Job 32:7sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
Job 32:8sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
Job 32:9non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
Job 32:10ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
Job 32:11expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
Job 32:12et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
Job 32:13ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
Job 32:14nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
Job 32:15extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
Job 32:16quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
Job 32:17respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
Job 32:18plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
Job 32:19en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
Job 32:20loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
Job 32:21non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
Job 32:22nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 32 — Additional Translations: