Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 30 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 30:1nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
Job 30:2quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
Job 30:3egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
Job 30:4et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
Job 30:5qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
Job 30:6in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
Job 30:7qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
Job 30:8filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
Job 30:9nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
Job 30:10abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
Job 30:11faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
Job 30:12ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
Job 30:13dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
Job 30:14quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
Job 30:15redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
Job 30:16nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
Job 30:17nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
Job 30:18in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
Job 30:19conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
Job 30:20clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
Job 30:21mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
Job 30:22elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
Job 30:23scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
Job 30:24verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
Job 30:25flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
Job 30:26expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
Job 30:27interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
Job 30:28maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
Job 30:29frater fui draconum et socius strutionum
Job 30:30cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
Job 30:31versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 30 — Additional Translations: