Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Job 3:1post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
Job 3:2et locutus est
Job 3:3pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
Job 3:4dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
Job 3:5obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
Job 3:6noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
Job 3:7sit nox illa solitaria nec laude digna
Job 3:8maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
Job 3:9obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
Job 3:10quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
Job 3:11quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
Job 3:12quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
Job 3:13nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
Job 3:14cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
Job 3:15aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
Job 3:16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
Job 3:17ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
Job 3:18et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
Job 3:19parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
Job 3:20quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
Job 3:21qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
Job 3:22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
Job 3:23viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
Job 3:24antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
Job 3:25quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
Job 3:26nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.