Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 29 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 29:1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
Job 29:2quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
Job 29:3quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
Job 29:4sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
Job 29:5quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
Job 29:6quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
Job 29:7quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
Job 29:8videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
Job 29:9principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
Job 29:10vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
Job 29:11auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
Job 29:12quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
Job 29:13benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
Job 29:14iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
Job 29:15oculus fui caeco et pes claudo
Job 29:16pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
Job 29:17conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
Job 29:18dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
Job 29:19radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
Job 29:20gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
Job 29:21qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
Job 29:22verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
Job 29:23expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
Job 29:24si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
Job 29:25si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 29 — Additional Translations: