Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 28:1habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
Job 28:2ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
Job 28:3tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
Job 28:4dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
Job 28:5terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
Job 28:6locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
Job 28:7semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
Job 28:8non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
Job 28:9ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
Job 28:10in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
Job 28:11profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
Job 28:12sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
Job 28:13nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
Job 28:14abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
Job 28:15non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
Job 28:16non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
Job 28:17non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
Job 28:18excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
Job 28:19non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
Job 28:20unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
Job 28:21abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
Job 28:22perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
Job 28:23Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
Job 28:24ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
Job 28:25qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
Job 28:26quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
Job 28:27tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
Job 28:28et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 28 — Additional Translations: