Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 27:1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
Job 27:2vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
Job 27:3quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
Job 27:4non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
Job 27:5absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
Job 27:6iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
Job 27:7sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
Job 27:8quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
Job 27:9numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
Job 27:10aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
Job 27:11docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
Job 27:12ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
Job 27:13haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
Job 27:14si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
Job 27:15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
Job 27:16si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
Job 27:17praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
Job 27:18aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
Job 27:19dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
Job 27:20adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
Job 27:21tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
Job 27:22et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
Job 27:23stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 27 — Additional Translations: