Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 26 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 26:1respondens autem Iob dixit
Job 26:2cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
Job 26:3cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
Job 26:4quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
Job 26:5ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
Job 26:6nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
Job 26:7qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
Job 26:8qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
Job 26:9qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
Job 26:10terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
Job 26:11columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
Job 26:12in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
Job 26:13spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
Job 26:14ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 26 — Additional Translations: