Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 24:1ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
Job 24:2alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
Job 24:3asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
Job 24:4subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
Job 24:5alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
Job 24:6agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
Job 24:7nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
Job 24:8quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
Job 24:9vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
Job 24:10nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
Job 24:11inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
Job 24:12de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
Job 24:13ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
Job 24:14mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
Job 24:15oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
Job 24:16perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
Job 24:17si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
Job 24:18levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
Job 24:19ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
Job 24:20obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
Job 24:21pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
Job 24:22detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
Job 24:23dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
Job 24:24elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
Job 24:25quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 24 — Additional Translations: