Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 23:1respondens autem Iob dixit
Job 23:2nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
Job 23:3quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
Job 23:4ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
Job 23:5ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
Job 23:6nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
Job 23:7proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
Job 23:8si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
Job 23:9si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
Job 23:10ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
Job 23:11vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
Job 23:12a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
Job 23:13ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
Job 23:14cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
Job 23:15et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
Job 23:16Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
Job 23:17non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 23 — Additional Translations: