Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 22:1respondens autem Eliphaz Themanites dixit
Job 22:2numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
Job 22:3quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
Job 22:4numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
Job 22:5et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
Job 22:6abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
Job 22:7aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
Job 22:8in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
Job 22:9viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
Job 22:10propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
Job 22:11et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
Job 22:12an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
Job 22:13et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
Job 22:14nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
Job 22:15numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
Job 22:16qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
Job 22:17qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
Job 22:18cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
Job 22:19videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
Job 22:20nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
Job 22:21adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
Job 22:22suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
Job 22:23si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
Job 22:24dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
Job 22:25eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
Job 22:26tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
Job 22:27rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
Job 22:28decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
Job 22:29qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
Job 22:30salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 22 — Additional Translations: