Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 21:1respondens autem Iob dixit
Job 21:2audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
Job 21:3sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
Job 21:4numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
Job 21:5adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
Job 21:6et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
Job 21:7quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
Job 21:8semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
Job 21:9domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
Job 21:10bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
Job 21:11egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
Job 21:12tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
Job 21:13ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
Job 21:14qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
Job 21:15quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
Job 21:16verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
Job 21:17quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
Job 21:18erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
Job 21:19Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
Job 21:20videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
Job 21:21quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
Job 21:22numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
Job 21:23iste moritur robustus et sanus dives et felix
Job 21:24viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
Job 21:25alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
Job 21:26et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
Job 21:27certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
Job 21:28dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
Job 21:29interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
Job 21:30quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
Job 21:31quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
Job 21:32ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
Job 21:33dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
Job 21:34quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 21 — Additional Translations: