Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 20:1respondens autem Sophar Naamathites dixit
Job 20:2idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
Job 20:3doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
Job 20:4hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
Job 20:5quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
Job 20:6si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
Job 20:7quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
Job 20:8velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
Job 20:9oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
Job 20:10filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
Job 20:11ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
Job 20:12cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
Job 20:13parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
Job 20:14panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
Job 20:15divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
Job 20:16caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
Job 20:17non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
Job 20:18luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
Job 20:19quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
Job 20:20nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
Job 20:21non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
Job 20:22cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
Job 20:23utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
Job 20:24fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
Job 20:25eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
Job 20:26omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
Job 20:27revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
Job 20:28apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
Job 20:29haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 20 — Additional Translations: