Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 19 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 19:1respondens autem Iob dixit
Job 19:2usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
Job 19:3en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
Job 19:4nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
Job 19:5at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
Job 19:6saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
Job 19:7ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
Job 19:8semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
Job 19:9spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
Job 19:10destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
Job 19:11iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
Job 19:12simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
Job 19:13fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
Job 19:14dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
Job 19:15inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
Job 19:16servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
Job 19:17halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
Job 19:18stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
Job 19:19abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
Job 19:20pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
Job 19:21miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
Job 19:22quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
Job 19:23quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
Job 19:24stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
Job 19:25scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
Job 19:26et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
Job 19:27quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
Job 19:28quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
Job 19:29fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 19 — Additional Translations: