Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 18:1respondens autem Baldad Suites dixit
Job 18:2usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur
Job 18:3quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
Job 18:4qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
Job 18:5nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius
Job 18:6lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur
Job 18:7artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum
Job 18:8inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
Job 18:9tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis
Job 18:10abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam
Job 18:11undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
Job 18:12adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
Job 18:13devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors
Job 18:14avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus
Job 18:15habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur
Job 18:16deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius
Job 18:17memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis
Job 18:18expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
Job 18:19non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius
Job 18:20in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
Job 18:21haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 18 — Additional Translations: