Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 17:1spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
Job 17:2non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
Job 17:3libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
Job 17:4cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
Job 17:5praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
Job 17:6posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
Job 17:7caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
Job 17:8stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
Job 17:9et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
Job 17:10igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
Job 17:11dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
Job 17:12noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
Job 17:13si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
Job 17:14putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
Job 17:15ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
Job 17:16in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 17 — Additional Translations: