Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 16:1respondens autem Iob dixit
Job 16:2audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
Job 16:3numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
Job 16:4poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea [Vulgate 16:5] consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
Job 16:5[Vulgate 16:6] roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
Job 16:6[Vulgate 16:7] sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
Job 16:7[Vulgate 16:8] nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
Job 16:8[Vulgate 16:9] rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
Job 16:9[Vulgate 16:10] collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
Job 16:10[Vulgate 16:11] aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
Job 16:11[Vulgate 16:12] conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
Job 16:12[Vulgate 16:13] ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
Job 16:13[Vulgate 16:14] circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
Job 16:14[Vulgate 16:15] concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
Job 16:15[Vulgate 16:16] saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
Job 16:16[Vulgate 16:17] facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
Job 16:17[Vulgate 16:18] haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
Job 16:18[Vulgate 16:19] terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
Job 16:19[Vulgate 16:20] ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
Job 16:20[Vulgate 16:21] verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
Job 16:21[Vulgate 16:22] atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
Job 16:22[Vulgate 16:23] ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 16 — Additional Translations: