Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 15:1respondens autem Eliphaz Themanites dixit
Job 15:2numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
Job 15:3arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
Job 15:4quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
Job 15:5docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
Job 15:6condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
Job 15:7numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
Job 15:8numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
Job 15:9quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
Job 15:10et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
Job 15:11numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
Job 15:12quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
Job 15:13quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
Job 15:14quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
Job 15:15ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
Job 15:16quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
Job 15:17ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
Job 15:18sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
Job 15:19quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
Job 15:20cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
Job 15:21sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
Job 15:22non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
Job 15:23cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
Job 15:24terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
Job 15:25tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
Job 15:26cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
Job 15:27operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
Job 15:28habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
Job 15:29non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
Job 15:30non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
Job 15:31non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
Job 15:32antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
Job 15:33laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
Job 15:34congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
Job 15:35concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 15 — Additional Translations: