Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 14:1homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
Job 14:2quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
Job 14:3et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
Job 14:4quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
Job 14:5breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
Job 14:6recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
Job 14:7lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
Job 14:8si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
Job 14:9ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
Job 14:10homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
Job 14:11quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
Job 14:12sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
Job 14:13quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
Job 14:14putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
Job 14:15vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
Job 14:16tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
Job 14:17signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
Job 14:18mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
Job 14:19lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
Job 14:20roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
Job 14:21sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
Job 14:22attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 14 — Additional Translations: