Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 13:1ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
Job 13:2secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
Job 13:3sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
Job 13:4prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
Job 13:5atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
Job 13:6audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
Job 13:7numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
Job 13:8numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
Job 13:9aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
Job 13:10ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
Job 13:11statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
Job 13:12memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
Job 13:13tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
Job 13:14quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
Job 13:15etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
Job 13:16et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
Job 13:17audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
Job 13:18si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
Job 13:19quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
Job 13:20duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
Job 13:21manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
Job 13:22et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
Job 13:23quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
Job 13:24cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
Job 13:25contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
Job 13:26scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
Job 13:27posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
Job 13:28qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 13 — Additional Translations: