Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 12:1respondens autem Iob dixit
Job 12:2ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
Job 12:3et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
Job 12:4qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
Job 12:5lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
Job 12:6abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
Job 12:7nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
Job 12:8loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
Job 12:9quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
Job 12:10in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
Job 12:11nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
Job 12:12in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
Job 12:13apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
Job 12:14si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
Job 12:15si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
Job 12:16apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
Job 12:17adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
Job 12:18balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
Job 12:19ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
Job 12:20commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
Job 12:21effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
Job 12:22qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
Job 12:23qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
Job 12:24qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
Job 12:25palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 12 — Additional Translations: