Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 11:1respondens autem Sophar Naamathites dixit
Job 11:2numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
Job 11:3tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
Job 11:4dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
Job 11:5atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
Job 11:6ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
Job 11:7forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
Job 11:8excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
Job 11:9longior terrae mensura eius et latior mari
Job 11:10si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
Job 11:11ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
Job 11:12vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
Job 11:13tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
Job 11:14si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
Job 11:15tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
Job 11:16miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
Job 11:17et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
Job 11:18et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
Job 11:19requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
Job 11:20oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 11 — Additional Translations: